[585]Die Polemik über die Gregorianische Kalenderreform.103

emendare et in melius, quoad fieri potuit, restituere? Certe videntur hi, qui tam contentiose illi obstrepunt, non zelo secundum scientiam id agere, sed potius affectibus indulgere et Philantia laborare, atque odio pontificis saltem id facere. Si ante Lutheri tempora tali modo fuisset renovatum calendarium, quando per excellentem Germanorum Mathematicum Iohannem Regiomontanum pontifex, qui tum Romae praefuit, id fieri satagebat, certe Luther huic emendationi non invite acquiescisset, cum nihil contineret ipsius doctrinae contrarium. Et cur non successores eius eo, quod nunc redintegratum est, contenti sunt? Videant, ne sic dent occassionem iis, qui veterem doctrinam se profiteri aiunt, obiiciendi, quod nimio contradictionis studio occaecati quidvis impugnent, sive id speciem aliquam dubitationis mereatur, sive non, atque ideo, in caeteris quoque minus considerate agere, praesumatur. Et si quidem de hoc Calendario renovato meam exquiris sententiam, dicam tibi id, quod et aliis eadem sciscitantibus respondi. Calendarium hoc Gregorianum noviter renovatum praevalet veteri et prius usitato, et recte factum est a Pontifice, opera Lilii Mathematici, ut 10. dies in eo ommissi sunt. Totidem enim defectus anni caelestis et aequinoctialis a Juliano, qui inde a Concilio Nicaeno direxit, quamproxime requirit. Et alia etiam quaedam non inconvenienter in nupero calendario emendata sunt; licet vero aliqua in his adhuc castigatius in eo proponi possint, si caelitus deducti luminarium motus in consilium adhiberentur; tamen cum hoc non facile detur in tanta exactissimarum observationum penuria, et ecclesiae ac politiae usus summam in his praecisionem, quam ipsi etiam Astronomi vix assequuntur, non exigat, nec etiam magnopere opus habeat, acquiescendum utique erit Pontificis Romani, cuius etiam nunc maxima est in terris auctoritas, consultae et laudabili provisioni in Calendarii diu frustraque desiderata reformatione, nec temere quid in contrarium movendum cum periculo pacis publicae. Habes breviter, quid ego sentiam et forte mecum viri cordati non pauci. Quid vero penitius in hac renovatione praestari possit, dicere non audeo, antequam de exacto motu solis et lunae novis illis et maximis, quae adorno, organis certius quid expertus fuero. Nam caelo inconsulto de iis, quae inde profluunt, censuram proferre velle, temerarium et infultum esse iudico.