[583]Die Polemik über die Gregorianische Kalenderreform.101

II.

Gregorius Papa XIII. Carissime in Christo fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Existimavimus significandum esse Maiestati tuae piorum hominum desiderium: verentur nonnulli, ne Calendarii emendatio tardius multo quam oporteat in tuo Imperio recipiatur. Nos vero non possumus quin, quod facturum te ostendisti, cures emendationem ipsam proponi proximo mense Octobri, eamque diligentissime observari. Voluimus igitur has litteras multo ante dare, ut intelligeres, id a catholicis magnopore expectari. Rogamus, ut id facias tanto studio, quantum et res ipsa et catholicarum tam gravi in negotio ecclesiarum ratio exposcit. Datum Romae apud sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die XVI. Julii MDLXXXIII. Pontificatus nostri anno duodecimo.

Ant. Buecapadulius.

B. Zwei Briefe Tycho de Brabes. [1]

I.

Tycho de Brahe Heinrico Brucaeo. [2]

Desidero etiam Scriptum illud Germanicum Maestlini, quod significasti ipsum edidisse contra restitutionem calendarii Gregorianam. Cupio enim illud videre, si forte ipsius rationes in anni metis constituendis inde perspicere licuerit. Non usque adeo mihi displicet illa tempuris reformatio a Gregorio Pontifice noviter instituta, quamvis plurimi plus odio pontificum quam veritatis amore huic contradicunt. Qua in re affectibus veritatis lumen offuscantibus nimium indulgent.


1 1 ex codice Vindob. 1068666 fol. 77b und 84a. (vgl. pag. 89.)
2 Bruchstück. Der Brief ist undatiert. Seine Abfassung fällt in die ersten Monate des Jahres 1854. Brahe begehrt im vorangehenden Teile von Brucaeus die Besorgung von Sealigers "De Emendatione temporum", welches ihm dieser am 12/22 Juni überschickt, wie aus einem der folgenden Briefe hervorgeht.