104Kaltenbrunner.[586]

Laudo itaque amplissimae vestrae reipublicae decisionem consultam, quod Calendarium hoc Gregorianum pacis publicae causa et ob vicinarum regionum consuetudinem atque cum iis commercia susceperit, quamquam reclamitante incerto vulgo, quod semper studia in contraria scinditur. Atque de bis hoc tempore satis, de quibus per occasionem, si res ita postulaverit, alia plura in medium proferam. Vale. Dabantur ex aede nostra Knudstrupiana 15. die Julii Stylo Veteri nobis adhuc usitato. an. 1584.